Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Augusti 2024

Musikfest 2023 Marktplatz
Das 35. Musikfest Bremen läuft. 46 Konzerte in Bremen, Bremerhaven und an vielen weiteren Orten im Nordwesten stehen auf dem Programm. Bild: Musikfest Bremen / fotoetage
  • Kamala Harris candidata designata.
  • Olympia certamina athletis Germanis et bene et male evenerunt.
  • Alanus Delon mortuus.
  • Dies festi musicae Bremenses incesserunt.
Lichterspiel auf vollem Bremer Marktplatz am Abend

Lateinischer Monatsrückblick Nuntii Latini mensis Augusti 2024

  • Kamala Harris zur Kandidatin gekürt
  • Olympia endet für Deutsche durchwachsen
  • Alain Delon gestorben
  • Musikfest Bremen ist gestartet
Bild: Fotoetage Bremen

Kamala Harris candidata designata

Kamala Harris interno suffragio apud Democratas Civitatum Foederatarum Americae confecto favore omnium praedita ad praesidis electionem, quae Novembri mense habebitur, pergit. Quo in suffragio LXXXXVIIII centesimas ex MMMMD fere suffragiis legatorum latis accepit. Harris LVIIII annos nata cum Timotheo Walz gubernatore Minnesotae candidato praesidis vicarii certamen Domus Albae inibit. Adversarius eius est Donaldus Trump praeses pristinus factionis Republicanorum. Harris candidata repentissime successit in locum Iosephi Biden praesidis Civitatum Foederatarum Americae, qui diu ad renuntiationem paratus non esse videbatur.

Olympia certamina athletis Germanis et bene et male evenerunt

Olympia certamina Lutetiae habita apparatu magnifico et luxurioso imaginibusque plenis fulgoris ac splendoris finita sunt. Sed athletae Germani ratione a Societate Artis Athleticae Germaniae tracta certaminibus non satis profecerunt: numerus quidem nomismatum aureorum paululum superat eum, qui apud certamina ante tres annos Tokio in urbe habita consummatus est (nam XII nomismata aurea nunc accepta sunt, tunc tantum X), sed summa summarum minora nomismata victa sunt (nam nunc XXXIII, sed tunc XXXVII). Praeterea manus athletarum Germanica locum X comparatione nationum nacta est, qui pessimus ab anno MDCCCCLII est. Manus autem Civitatum Foederatarum Americae et Sinae et Iaponiae primum ac secundum ac tertium locum numeri nomismatum obtinuerunt.

Alanus Delon mortuus

Partes interfectoris crudelis agens Alanus Delon actor Francogallicus criticis et spectatoribus placuit. Nunc autem hoc exemplum cinematographicum excellens LXXXVIII annos natum mortem obiit. Per plus quam dimidium saeculum ille pulcher in plus quam LXXX pelliculis egit, inter quas opera praeclara ut «Solus testis sol» et «Borsalino» et «Panthera» numerantur. «De Angelo gelido» pellicula anno MDCCCCLXVII facta Ioanne Petro Melville moderatore in fabulas elatus est. Annis ultimis ante mortem suam Delon etiam sententiis politicis partibus dextris favens Francogallicos offendit.

Dies festi musicae Bremenses incesserunt

Mense Augusto dies festi musicae Bremenses incesserunt XXXV chorea magna concentuum circa forum illius urbis Hanseaticae acta. Ad unum omnes concentus XXXXVI sunt, qui Bremae et Bremae Portu urbibus et multis aliis Germaniae locis inter septentriones et occasum solis spectantibus per tres septimanas aguntur. Quibus ansis musicorum greges et musici singuli perillustres agitant. Terra socia celebrationis musicae huius anni est Austria. Concentus finalis item in foro agetur, nunc quidem grege incedente nomine Metropole Orkest. Et donum musicae Stephano Wonder dedicatum praebebitur.

Auctores/auctrices (Autor/inn/en): Imke Tschöpe, Berit Wenderhold, Aljoscha Riehn, Mathias Rösel


Deutsche Übersetzung

Lateinischer Monatsrückblick August 2024

Kamala Harris zur Kandidatin gekürt

Kamala Harris geht nach dem Abschluss der internen Abstimmung der US-Demokraten mit vollem Rückhalt in die Präsidentschaftswahl im November. Sie kam bei dem Votum auf 99 Prozent der rund 4500 abgegebenen Delegiertenstimmen. Die 59-Jährige wird mit dem Gouverneur von Minnesota, Tim Waltz, als Vize-Präsidentschaftskandidat ins Rennen um das Weiße Haus einsteigen. Ihr Gegner ist der Republikaner und Ex-Präsident Donald Trump. Harris rückte durch den lange nicht für möglich gehaltenen Ausstieg von US-Präsident Joe Biden extrem kurzfristig als Kandidatin nach.

Olympia endet für Deutsche durchwachsen

Die Olympischen Spiele in Paris sind mit vielen Attraktionen und beeindruckenden Bildern zu Ende gegangen. Die rein sportliche Bilanz des Deutschen Olympischen Sportbundes in Paris war allerdings durchwachsen: Etwas häufiger Gold als vor drei Jahren in Tokio zwar (12 gegenüber 10), aber in Summe noch weniger Medaillen (33 gegenüber 37), dazu mit Platz zehn im Nationenvergleich das schlechteste Abschneiden seit 1952 – der Negativtrend seit der Wiedervereinigung hält unvermindert an. Auf den ersten drei Plätzen des Medaillenspiegels schlossen die USA, China und Japan die Spiele ab.

Alain Delon gestorben

Als skrupelloser Killer hat der französische Schauspieler Alain Delon Kritiker und Publikum begeistert. Nun ist die Filmlegende im Alter von 88 Jahren gestorben. In mehr als einem halben Jahrhundert hat der Beau über 80 Filme gedreht, darunter Meisterwerke wie "Nur die Sonne war Zeuge", "Borsalino" und "Der Panther". Zum Mythos wurde er mit "Der eiskalte Engel" unter der Regie von Jean-Pierre Melville aus dem Jahr 1967. In den letzten Jahren vor seinem Tod machte Delon auch durch politische Bekenntnisse zur rechten Szene in Frankreich von sich reden.

Musikfest Bremen ist gestartet

Im August begann die 35. Auflage des Musikfest Bremen mit einem großen Konzertreigen rund um den Marktplatz der Hansestadt. Bei insgesamt 46 Konzerte in Bremen, Bremerhaven und an vielen weiteren Orten im Nordwesten präsentieren sich drei Wochen lang weltbekannte Ensembles und Solistinnen und Solisten. Partnerland des diesjährigen Musikfestes ist Österreich. Das Abschlusskonzert findet ebenfalls auf dem Marktplatz statt, diesmal mit einem Auftritt des "Metropole Orkest" und einer Hommage an Stevie Wonder.

Dieses Thema im Programm: Bremen Zwei, Die Nacht, 1. September 2024, 0:00 Uhr

Bremen Zwei Livestream & aktuelle Sendung.

Niederdeutsches Hörspiel

Niederdeutsches Hörspiel
Niederdeutsches Hörspiel
  • Niederdeutsches Hörspiel